- HEDERA
- HEDERAan ab haerendo, mirae enim tenacitatis est, an quod edita petat, an quod exedat parietes, dicta? celebre olim Bacchi coronamentum fuit. Plin. l. 16. c. 34. Dicitur —— Alexandrum ob raritatem ita coronato exercitu, victorem ex India rediisse, exemplo Liberi patris: cuius Dei et nunc adornat thyrsos, galeasque etiam et seuta, in Thraciae popnlis, in solenibus sacris.Nempe is vino opposuit hederam, et ex ea coronam plectere docuit, Plutarch. Sympos. 3. Unde in convivia idem coronae genus transit, et pocula inde sumpta, de quibus supra aliquid diximus, in voce Cissybium. Alii tamen Baccho placuisse heaeram volunt, quod illa vini vice fungitur, et absque vino inebriat, ὅλως ἄοινον ἐπάγει μέθην, ut idem Plutarch. ait κεφαλ. καταγρ. Π῾ωμ. Certe hedera et vitis sociatae saepissime in eiusdem Idoli coronamento, ob arctam utriusque cognationem: namqueve et altera alteri implicita mire pulchrescit, Virg. Ecl. 5. v. 32. et vitem foro feraciorem, si putator eius hederâ esset redimitus, existimatum est, Constantin. Caes. l. 5. c. 24. Quo facit fabula de adolescente, e Bacchi saltatoribus uno, cui Κιςςοῦ nomen, in hederam verso, eidem indigitata l. 11. c. 31. Insuper hasta Bacchi, uti in summo corymbis, sic in medio et imo, hederâ im plecti solita est, teste Nonno l. 9. Eiusdem arae hederas imponi consuevisse, Scalig. docet poet. l. 1. c. 21. Omnes etiam, in sacris eius, eodem modo fuêre redimiti, vide Barth. ad Stat. l. 2. Sylv 7. v. 11. infra in voce Hyacinthia. etc. Sociabatur vero etiam violis, elichryso, smilaci, et in militibus quoque lauro, ut videre est apud Car. Paschal. Coron. l. 1. c. 17. et l. 3. c. 1. Praeter Bacchum, Silenus quoque hederâ cingebatur, Salmas. ad Solin. p. 1041. de quo Sileno, vide suo loco. Priapus item, et Satyri, Athen. l 5. p. 197. Apollo porro: Namqueve Hedera Libero quondam sacra, i. e. Soli, quemadmodum et laurus eidem, sub nomine Apollinis, ob eandem causam. Hinc apud Macrob. Sat. l. 1. c. 18 inter alia legas, quod Lacones festo illo Apollinari, quod in Hyacinthi memoriam triduo solebant celebrare, hederâ, Bacchico ritu, consueverint coronari. At Aeschyl. quoque dicit, ὁ κιςςεὺς Α᾿πόλλων, Hederâ gaudens Apollo. Euripid. item eundem sic affatur, Deorum Δέςποτα, Φιλόδαφνε, Βάκχε, Παιὰν, Α᾿πόλλων, Ε῎υλυρε, Domine, laurus amans, Bacche, Paean, Apollo, lyrâ canore. Vide iterum Vosl. de orig. et progr. Idol. l. 2. c. 14. Musae tandem. Ita enim Calliopen, Musarum nobilissimam, redimit Ovid. Fast. l. 5. v. 79.Tunc sic neglectos hederâ redimita capillosPrima sui coepit Calliopeia chori.Qua de ere vide iterum Paschal. Coron. ubi supra, l. 1. c. ult. A Dris ad homines idem hederae usus transiit, Principes, uti de Alexandro vidimus; Milites, in eiusdem exercitu; Luxuriosos et lasciviae deditos, de quibus Athen. l. 14 Multeres quoque, quae eadem capillitium religabant, uti de Thebanis habes, apud Euripid. Sed et poetarum sacrum genus, hederâ coronabantur. Fert namqueve haec victricem se vetustatis atque eo comitem immortalitatis eius, quam sibi praeclarissimi Scriptores ut praemium proponunt, poerae inprimis, quorum proin cleeberrimus quisque ac ceterorum vicot hac fronde caput evinxit. Hinc illa victrix Horat. Carm. l. 1. Od. 1. sub calcem. et l. 1. Ep. 3. v. 24.—— seu condis amabile carmenPrima feres, hederae victricis praemia. ——Hoc autem poeticum, ut sic dicam, hederae genus Plin. sic describit l. 16. c. 34. Alicui et semen nigrum, alii crocatum: cuius coronis poetae utuntur, foliis minus nigris: quam quidam Nysiant, alii Bacchicam vocant, maximis inter nigras corymbis. Ab hominibus ad alia, aras, thyrsos, ut dictum: poetarum imagines. Unde Ovid. in Pontum relegatus, suae imagini heder am demi vult, velut omnem iucunditatem, eamqueve, quae nomini suo adhaerebat, aeternitatem, abdicans, Trist. l. 1. Eleg. 7. Initio.Si quis habes nostris similes in imagine vultus,Deme meis hederas, Bacchica serta, comas.Pocula insuper, quibus in conviviis libabant. Sic ποτῆρα κίςςινον, poculum hederaceum, Hercules sumit apud Admetum, Eurip. Alcest. Act. 4. Cyclops, apud eund. Cyclop. act. 3. Ipsa convivia, quae κιςςοφόρους θαλίας, hederata convivia, appellat Idem Bacch. etc. Etiam pro diademate fuit Antigono Macedoniae REgi apud Alex. ab Alex. Genial. Dier. l. 1 c. 28. Et ad simulacra Deorum Cilicia adhibita est, teste Paus. in Arcad. etc. Quam in rem vide praefatum Paschal. plutibus disserentem ubi supra, adde Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. passim, Auctorem Anon. Sinae et Eur. c. 34. Alios, De Hederae vero natura, corymbis, mammis seu acinis, genere triplici, nigra, candida et quae helix dicta, nigraeque speciebus duabus, erythrano, et chrysocarpo, vide praeter Theophrast. Dioscord. Plin. Alios; Salmas. ad Solin. p. 364. et seqq. Addo saltem, Flamini Diali, apud Romanos, illam adeo expetitam aliis, hederam ne tangere quidem licuisse, an quod, licet formosa vitensqueve, sterilis tamen esset, et inutilis hominibus, imbecillaqueve, ac ea de causa aliis, quibus innitatur, opus habeat: an quod eam mulieres Bacchicis furoribus deditae rectam ferrent, et manibus discerperent ac devorarent; ideoqueve existimaretur, inesle illi spiritum, qui de statu rationis hominem deturbet aliamqueve prorsus ebrietatem, ab ca, quam vinum gignit, diversam inducat? Debebar autem Iovis Sacerdos Bacchi orgia vitare. Ioh. Rosin. Antiqq.Rom. l. 3. c. 16. Sednec hoc omittendum, aliquem Hederae usum et in Eccl. Rom. ritibus occurrere; de ea enim in Pascha, in Choro administranda, quaedam habet Hemereus in Augusta Viromand. C. du Fresne laudatus: Nec quod hederae folio similis fuit Amazonica pelta, ut infra videbimus in voce Pelta etc. Hinc Hederata patina argentea librarum XXX. et III. inter munera a Gallieno Imp. misla Claudio Tribuno, apud Pollionem, quae hederae folia caelo ex pressa habebat. Variss enim argumentis, in caelandis vasis, lusisse Vett. industriam supra diximus. At quae corymbos, h. e. uvas hederae habebat, corymbiata dicebatur: Sed et inter hederae species κορυμβίας κιτὸς recensetur Theophrasto etc. De Hederaceis vero poculis, vide praeter Plin. et quae supra diximus, Thom. Dempster. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 1. c. 30.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.